Skip to content
Opens in a new window

[1] Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint iudices, quem iustum esse perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt impietatis.

[2] Sin autem iudex eum, qui peccavit, dignum viderit plagis, prosternet et coram se faciet verberari; pro mensura peccati erit et plagarum modus,

[3] ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne ultra percussus plagis multis et foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.

[4] Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.

[5] Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque filio mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet foras alteri, sed accipiet eam frater eius uxorem et suscitabit semen fratris sui;

[6] et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel.

[7] Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque: "Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel nec me in coniugium sumere";

[8] statimque accersiri eum facient et interrogabunt. Si responderit: "Nolo eam uxorem accipere",

[9] accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: "Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui".

[10] Et vocabitur nomen illius in Israel: "Domus discalceati".

[11] Si habuerint inter se iurgium viri, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miserit manum et apprehenderit verenda eius,

[12] abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia.

[13] Non habebis in sacculo tuo diversa pondera maius et minus;

[14] nec erit in domo tua ephi maius et minus.

[15] Pondus habebis iustum et verum, et ephi iustum et verum erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.

[16] Abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem iniustitiam.

[17] Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris ex Aegypto;

[18] quomodo occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum.

[19] Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem a cunctis per circuitum inimicis tuis in terra, quam tibi daturus est, delebis nomen Amalec sub caelo: cave, ne obliviscaris!

Deuteronomii — Chapters