Skip to content
Opens in a new window

[1] Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan

[2] et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale

[3] et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor.

[4] Dixitque Dominus ad eum: " Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ".

[5] Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino.

[6] Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit homo sepulcrum eius usque in praesentem diem.

[7] Moyses centum et viginti annorum erat, quando mortuus est; non caligavit oculus eius, nec robur illius defecit.

[8] Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus; et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.

[9] Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi.

[10] Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,

[11] in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius,

[12] et in cuncta manu robusta magnisque mirabilibus, quae fecit Moyses coram universo Israel.

Deuteronomii — Chapters