[1] Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth et Dizahab.
[2] Undecim dies de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne.
[3] Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia, quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis.
[4] Postquam percussit Sehon regem Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astharoth et in Edrai,
[5] trans Iordanem in terra Moab coepitque Moyses explanare legem hanc et dicere:
[6] " Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: "Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis;
[7] convertimini et proficiscimini et venite ad montem Amorraeorum et ad omnes vicinos eius: in Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et iuxta litus maris, in terram Chananaeorum et in Libanum usque ad flumen magnum Euphraten.
[8] En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos".
[9] Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos;
[10] Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi.
[11] Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis, sicut locutus est vobis.
[12] Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia;
[13] date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
[14] Tunc respondistis mihi: "Bona res est, quam vis facere".
[15] Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris.
[16] Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus.
[17] Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam.
[18] Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere deberetis.
[19] Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
[20] dixi vobis: Venistis ad montem Amorraei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis.
[21] Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas.
[22] Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: "Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas pergere".
[23] Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros singulos de tribubus suis.
[24] Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt usque ad Nehelescol et, considerata terra,
[25] sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque dixerunt: "Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis".
[26] Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri
[27] murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: "Odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorraei atque deleret.
[28] Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi".
[29] Et dixi vobis: Nolite metuere nec timeatis eos.
[30] Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus.
[31] Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
[32] Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,
[33] qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.
[34] Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait:
[35] "Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris,
[36] praeter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum".
[37] Mihi quoque iratus Dominus propter vos dixit: "Nec tu ingredieris illuc;
[38] sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc. Hunc robora, et ipse terram sorte dividat Israeli.
[39] Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
[40] Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri".
[41] Et respondistis mihi: "Peccavimus Domino; nos ascendemus atque pugnabimus, sicut praecepit nobis Dominus Deus noster". Cumque instructi armis pergeretis in montem,
[42] ait mihi Dominus: "Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris".
[43] Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem.
[44] Itaque egressus Amorraeus, qui habitat in monte illo, obviam vobis, persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de Seir usque Horma.
[45] Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci vestrae voluit acquiescere.
[46] Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi mansistis.