[1] Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum eius.
[2] Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini.
[3] Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione.
[4] Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum,
[5] quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi;
[6] et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te.
[7] Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum.
[8] Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius:
[9] qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini.
[10] Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.
[11] Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur,
[12] priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra.
[13] Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae
[14] gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies.
[15] Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te.
[16] Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit:
[17] habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in una urbium tuarum, quae placuerit ei, nec contristes eum.
[18] Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis Israel.
[19] Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
[20] Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem,
[21] sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
[22] Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum.
[23] Si nolueris polliceri, absque peccato eris;
[24] quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es.
[25] Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum.
[26] Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non metes.