Skip to content
Opens in a new window

[1] Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis, sed reduces fratri tuo;

[2] si autem non est prope frater tuus nec nosti eum, duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat.

[3] Similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te.

[4] Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te, sed sublevabis cum eo.

[5] Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec.

[6] Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis,

[7] sed abire patieris matrem tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.

[8] Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecto tuo per circuitum, ne adducas sanguinem super domum tuam et sis reus, labente aliquo in praeceps ruente.

[9] Non seres vineam tuam altero semine, ne et sementis, quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.

[10] Non arabis in bove simul et asino.

[11] Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.

[12] Funiculos facies per quattuor angulos pallii tui, quo operieris.

[13] Si duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio habuerit eam

[14] imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: "Uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem",

[15] tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt,

[16] et dicet pater: "Filiam meam dedi huic uxorem, quam, quia odit,

[17] imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem; et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae". Expandent vestimentum coram se nioribus civitatis.

[18] Apprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum

[19] condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabunt patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel; habebitque eam uxorem et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae.

[20] Quod si verum est, quod obicit, et non est in puella inventa virginitas,

[21] educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis eius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui; et auferes malum de medio tui.

[22] Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera; et auferes malum de Israel.

[23] Si puellam virginem desponsatam viro invenerit aliquis in civitate et concubuerit cum illa,

[24] educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui.

[25] Sin autem in agro reppererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus;

[26] puella nihil patietur nec est rea mortis, quoniam sicut vir consurgit contra fratrem suum et occidit eum, ita et puella perpessa est:

[27] sola erat in agro, clamavit puella desponsata, et nullus affuit, qui liberaret eam.

[28] Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum ea, et res ad iudicium venerit,

[29] dabit, qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae.

Deuteronomii — Chapters