[1] Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent
[2] et nihil accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis.
[3] Hoc erit ius sacerdotum a populo, ab his qui offerunt victimas: sive bovem sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum et duas maxillas ac ventriculum,
[4] primitias frumenti, vini et olei et lanarum ex ovium tonsione.
[5] Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet et ministret in nomine Domini ipse et filii eius in sempiternum.
[6] Si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel, in qua ut advena habitat, et voluerit venire desiderans locum, quem elegerit Dominus,
[7] ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius levitae, qui stabunt ibi coram Domino.
[8] Partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri, excepto eo, quod ex paterna ei successione debetur.
[9] Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne imitari velis abominationes illarum gentium.
[10] Nec inveniatur in te, qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus
[11] nec incantator, nec qui pythones consulat nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem;
[12] omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera expellet eos in introitu tuo.
[13] Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo.
[14] Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
[15] Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
[16] ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: "Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar".
[17] Et ait Dominus mihi: "Bene omnia sunt locuti;
[18] prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.
[19] Qui autem verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam.
[20] Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur".
[21] Quod si tacita cogitatione responderis: "Quomodo possum intellegere verbum, quod Dominus non est locutus?",
[22] hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit; et idcirco non timebis eum.