[1] Haec est benedictio, qua be nedixit Moyses homo Dei fi liis Israel ante mortem suam.
[2] Et ait: " Dominus de Sinai venit et de Seir ortus est eis; apparuit de monte Pharan et venit in Meribathcades de meridie eius in Asedoth.
[3] Vere diligit populos; omnes sancti eius in manu illius sunt; et, qui appropinquant pedibus tuis, accipient de doctrina tua.
[4] Legem praecepit nobis Moyses, hereditatem multitudinis Iacob.
[5] Et factus est apud dilectum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israel ".
[6] " Vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero ".
[7] Haec est Iudae benedictio: " Audi, Domine, vocem Iudae et ad populum suum introduc eum. Manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius eris ".
[8] De Levi quoque ait: " Tummim et Urim tui viro sancto tuo, quem probasti in Massa et cum quo litigasti ad aquas Meriba.
[9] Qui dixit de patre suo et matre sua: "Nescio vos"; et fratres suos ignoravit et filios suos nescivit. Quia custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt.
[10] Docebunt iudicia tua Iacob et legem tuam Israel; ponent thymiama in naribus tuis et holocaustum super altare tuum.
[11] Benedic, Domine, fortitudini eius et opera manuum illius suscipe. Percute lumbos inimicorum eius; et, qui oderunt eum, non consurgant ".
[12] De Beniamin ait: " Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo; Altissimus proteget eum tota die et inter umeros illius requiescet ".
[13] De Ioseph quoque ait: " Benedicta a Domino terra eius: donis caeli, rore atque abysso subiacente,
[14] fructibus solis et donis mensium,
[15] primitiis antiquorum montium et donis collium aeternorum,
[16] frugibus terrae et plenitudine eius. Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat super caput Ioseph et super verticem nazaraei inter fratres suos;
[17] quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse ".
[18] De Zabulon ait: " Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar, in tabernaculis tuis!
[19] Populos ad montem vocabunt, ibi immolabunt victimas iustitiae. Qui inundationem maris, quasi lac, sugent et thesauros absconditos arenarum ".
[20] De Gad ait: " Benedictus, qui dilatat Gad! Quasi leo requiescit dilaceratque brachium et verticem.
[21] Et vidit primitias sibi, quia ibi pars ducis erat reposita; qui fuit cum principibus populi et fecit iustitiam Domini et iudicia sua cum Israel ".
[22] De Dan quoque ait: " Dan catulus leonis prosiliet largiter de Basan ".
[23] De Nephthali dixit: " Nephthali satiabatur beneplacito et plenus erit benedictione Domini: mare et meridiem possidebit ".
[24] De Aser quoque ait: " Benedictus prae filiis Aser! Sit placens fratribus suis et tingat in oleo pedem suum.
[25] Ferrum et aes serae tuae, sicut dies tui robur tuum ".
[26] " Non est ut Deus Iesurun, qui ascendit super caelos ad auxilium tuum et in magnificentia sua super nubes.
[27] Habitaculum Deus antiquus, et subter brachia sempiterna. Eiciet a facie tua inimicum dicetque: "Conterere!".
[28] Habitabit Israel confidenter, et fons Iacob solus; stillabunt in terra frumenti et vini, caelique rorem.
[29] Beatus tu, Israel! Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Ipse est scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae. Blandientur tibi inimici tui, et tu eorum altitudines calcabis ".