[1] Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas.
[2] Si surrexerit in medio tui prophetes aut, qui somnium vidisse se dicat, et dederit tibi signum vel portentum,
[3] et evenerit, quod locutus est, et dixerit tibi: "Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis",
[4] non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra.
[5] Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis.
[6] Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui.
[7] Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: "Eamus et serviamus diis alienis", quos ignorasti tu et patres tui,
[8] de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae,
[9] non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum,
[10] sed interficies. Sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum:
[11] lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,
[12] ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile in medio tui.
[13] Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos:
[14] "Egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus et serviamus diis alienis", quos ignorastis,
[15] quaere sollicite et, diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum esse, quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam in medio tui,
[16] percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam ac omnia, quae in illa sunt.
[17] Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius.
[18] Et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua, ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te, sicut iuravit patribus tuis,
[19] quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.