Skip to content
Opens in a new window

[1] Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

[2] Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.

[3] Non manebunt in terra Domini: revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria pollutum comedent.

[4] Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini.

[5] Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini?

[6] Ecce enim profecti sunt a vastitate; Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, spina in tabernaculis eorum.

[7] Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! "Stultus — clamet — est propheta; insanus vir spiritalis". Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae.

[8] Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius.

[9] Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.

[10] Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt.

[11] Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum, a partu et ab utero et a conceptu.

[12] Quod si et enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam, absque hominibus; sed et vae eis, cum recessero ab eis!

[13] Ephraim, ut vidi, in venationem posuit sibi filios suos, et Ephraim educit ad interfectorem filios suos.

[14] "Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!".

[15] Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles.

[16] Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient; quod si et genuerint, interficiam amantissima uteri eorum ".

[17] Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi in nationibus.

Osee — Chapters