Skip to content
Opens in a new window

[1] In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt.

[2] Me invocant: "Deus meus"; cognovimus te, Israel.

[3] Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum.

[4] Ipsi constituerunt reges, et non ex me; principes constituerunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.

[5] Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?

[6] Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae.

[7] Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.

[8] Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

[9] Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi; Ephraim autem munera dederunt amatoribus.

[10] Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc compellam eos, et trement paulisper sub onere regis principum.

[11] Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factae sunt ei arae in peccatum.

[12] Scribebam ei multiplices leges meas; velut alienae computatae sunt.

[13] Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur.

[14] Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.

Osee — Chapters