Skip to content
Opens in a new window

[1] Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum.

[2] Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant.

[3] Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.

[4] In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur.

[5] Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti.

[6] Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum.

[7] Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum.

[8] Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.

[9] Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore.

[10] Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in tremore accurrent filii ab occidente.

[11] Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

Osee — Chapters