Skip to content
Opens in a new window

[1] Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis " C.

[2] Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert.

[3] Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.

[4] In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo.

[5] Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum

[6] Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius.

[7] " Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper ".

[8] Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit.

[9] Et dixit Ephraim: " Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi ".

[10] " Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus.

[11] Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines ".

[12] Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri.

[13] Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit.

[14] Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est.

[15] Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.

Osee — Chapters