Skip to content
Opens in a new window

[1] Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra.

[2] Divisum est cor eorum, nunc poenas solvent; ipse confringet aras eorum, depopulabitur simulacra eorum.

[3] Profecto nunc dicent: " Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? ".

[4] Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri.

[5] De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo.

[6] Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, munus regi magno; confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in consilio suo.

[7] Perit Samaria, rex eius quasi festuca super faciem aquae.

[8] Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: " Operite nos! " et collibus: " Cadite super nos! ".

[9] Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis?

[10] " Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.

[11] Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob.

[12] Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.

[13] Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum.

[14] Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa.

[15] Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex Israel.

Osee — Chapters