Skip to content
Opens in a new window

[1] " Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra;

[2] maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

[3] Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur.

[4] Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos.

[5] Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam.

[6] Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

[7] Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo.

[8] Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

[9] Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei.

[10] Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo.

[11] Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.

[12] Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo.

[13] Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt.

[14] Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.

[15] Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: "Vivit Dominus".

[16] Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine?

[17] Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum.

[18] Transiit convivium eorum, fornicatione fornicati sunt, diligunt vehementer ignominiam impudicitiae.

[19] Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

Osee — Chapters