Skip to content
Opens in a new window

[1] Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor.

[2] Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes.

[3] Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me; quia nunc fornicatus es, Ephraim, contaminatus est Israel.

[4] Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.

[5] Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis.

[6] In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient; subtraxit se ab eis.

[7] In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt; nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis.

[8] Clangite bucina in Gabaa, tuba in Rama, conclamate in Bethaven, exterrete Beniamin.

[9] Ephraim vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel annuntio rem certam.

[10] Facti sunt principes Iudae quasi transferentes terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam.

[11] Oppressus est Ephraim, fractum est ius, quoniam voluit abire post sordem.

[12] Et ego quasi sanies Ephraim, et quasi putredo domui Iudae.

[13] Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere.

[14] Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat.

[15] Vadens revertar ad locum meum, donec poenas solvant et quaerant faciem meam, in tribulatione sua me desiderent.

Osee — Chapters