[1] Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: "Non populus meus vos", dicetur eis: "Filii Dei viventis".
[2] Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel.
[3] Dicite fratribus vestris: "Populus meus" et sororibus vestris: "Misericordiam consecuta".
[4] Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum,
[5] ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti.
[6] Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt,
[7] quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: "Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum".
[8] Propter hoc ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet;
[9] et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: "Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc".
[10] Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal.
[11] Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius,
[12] et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea.
[13] Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius;
[14] et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: "Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei". Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri.
[15] Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus.
[16] Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius;
[17] et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
[18] Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: "Vir meus" et non vocabis me ultra: "Baal meus".
[19] Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum.
[20] Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.
[21] Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus.
[22] Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum.
[23] Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram;
[24] et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrahel.
[25] Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit "Absque misericordia";
[26] et dicam "Non populo meo": "Populus meus tu"; et ipse dicet: "Deus meus es tu" ".