[1] "Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos.
[2] Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius.
[3] Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram".
[4] Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.
[5] Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur;
[6] quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
[7] Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me.
[8] Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine.
[9] Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur.
[10] In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.
[11] Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei.