[1] Et dixit David: " Putasne est aliquis, qui remanserit adhuc de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan? ".
[2] Erat autem de domo Saul servus nomine Siba; quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: " Tune es Siba? ". Et ille respondit: " Ego sum, servus tuus ".
[3] Et ait rex: " Num superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? ". Dixitque Siba regi: " Superest filius Ionathan, debilis pedibus ".
[4] " Ubi, inquit, est? ". Et Siba ad regem: " Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel in Lodabar ".
[5] Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar.
[6] Cum autem venisset Meribbaal filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David: " Meribbaal ". Qui respondit: " Adsum servus tuus ".
[7] Et ait ei David: "Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum; et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper ".
[8] Qui adorans eum dixit: " Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei? ".
[9] Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei: " Omnia, quaecumque fuerunt Saul et universae domui eius, do filio domini tui.
[10] Operare igitur ei terram, tu et filii tui et servi tui, et, quod inferes, sit cibus domui domini tui, quo alantur; Meribbaal autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam ". Erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi.
[11] Dixitque Siba ad regem: " Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus ". Meribbaal autem comedebat super mensam eius quasi unus de filiis regis.
[12] Habebat autem Meribbaal filium parvulum nomine Micha; omnes vero, qui habitabant in domo Sibae, serviebant Meribbaal.
[13] Porro Meribbaal habitabat in Ierusalem, quia de mensa regis iugiter vescebatur; et erat claudus utroque pede.