[1] Haec autem sunt verba David novissima: " Dixit David filius Isai, dixit vir constitutus in alto, christus Dei Iacob, suavis psalta Israel.
[2] Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam.
[3] Locutus est Deus Israel, mihi dixit Petra Israel: "Dominator hominum iustus, dominator in timore Dei
[4] est sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus; de splendore post pluviam herba oritur de terra".
[5] Nonne sic est domus mea cum Deo? Quia pactum aeternum statuit mihi, dispositum in omnibus atque munitum. Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile nonne faciet germinare?
[6] Praevaricatores autem quasi spinae abiectae universi, quae non tolluntur manibus;
[7] et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur ".
[8] Haec nomina fortium David: Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno.
[9] Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium.
[10] Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda.
[11] Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,
[12] stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.
[13] Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim.
[14] Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
[15] Desideravit igitur David et ait: " O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam! ".
[16] Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino
[17] dicens: " Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam? ". Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
[18] Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta
[19] et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat.
[20] Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
[21] Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.
[22] Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos.
[23] Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum.
[24] Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem,
[25] Samma de Harod, Elica de Harod,
[26] Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
[27] Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa,
[28] Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
[29] Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin,
[30] Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas,
[31] Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,
[32] Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun,
[33] Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites.
[34] Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites,
[35] Hesro de Carmel, Pharai de Arab,
[36] Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad,
[37] Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
[38] Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,
[39] Urias Hetthaeus. Omnes triginta septem.