Skip to content
Opens in a new window

[1] Igitur, recensito David populo suo, constituit super eum tribunos et centuriones.

[2] Et divisit David populum in tres partes: tertiam partem sub manu Ioab et tertiam sub manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam in manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: " Egrediar et ego vobiscum ".

[3] Et respondit populus: " Non exibis. Sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit; et si media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, sed tu unus pro decem milibus computaris. Melius est igitur, ut sis nobis ex urbe praesidio ".

[4] Ad quos rex ait: " Quod vobis rectum videtur, hoc faciam ". Stetit ergo rex iuxta portam; egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.

[5] Et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens: " Leniter mihi agite cum puero Absalom ". Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom.

[6] Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est proelium in saltu Ephraim.

[7] Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David; factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium hominum.

[8] Fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae; et multo plures erant, quos saltus consumpserat de populo, quam hi, quos voraverat gladius in die illa.

[9] Accidit autem, ut occurreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius quercui, et mansit suspensus inter caelum et terram; mulus, cui insederat, pertransivit.

[10] Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens: " Vidi Absalom pendere de quercu ".

[11] Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: " Si vidisti, quare non confodisti eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum ".

[12] Qui dixit ad Ioab: " Et si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis, praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens: "Custodite, quisquis sit, puerum Absalom!".

[13] Sed et si fecissem contra animam meam infideliter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso ".

[14] Et ait Ioab: " Non ita praestolabor coram te ". Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu;

[15] et cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum.

[16] Cecinit autem Ioab bucina, et destitit populus persequi fugientem Israel, quia Ioab retinuit populum.

[17] Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et erexerunt super eum acervum lapidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernacula sua.

[18] Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, lapidem, qui est in valle Regis; dixerat enim: " Non habeo filium, qui memoriam servabit nominis mei ". Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom usque ad hanc diem.

[19] Achimaas autem filius Sadoc ait: " Curram et nuntiabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius ".

[20] Ad quem Ioab dixit: " Non es vir boni nuntii in hac die, sed nuntiabis in alia; hodie enim non nuntiabis bona, eo quod filius regis est mortuus ".

[21] Et ait Ioab Aethiopi: " Vade et nuntia regi, quae vidisti ". Adoravit Aethiops Ioab et cucurrit.

[22] Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: " Quidquid evenerit, etiam ego curram post Aethiopem! ". Dixitque Ioab: " Quid vis currere, fili mi? Non erit tibi merces pro bono nuntio ".

[23] Qui respondit: " Quidquid evenerit, curram ". Et ait ei: " Curre! ". Currens ergo Achimaas per viam regionis transivit Aethiopem.

[24] David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum

[25] et exclamans indicavit regi. Dixitque rex: " Si solus est, bonus est nuntius in ore eius ". Properante autem illo et accedente propius,

[26] vidit speculator hominem alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: " Apparet mihi homo currens solus ". Dixitque rex: " Et iste bonus est nuntius ".

[27] Speculator autem: " Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc ". Et ait rex: " Vir bonus est et nuntium portans bonum venit ".

[28] Clamans autem Achimaas dixit ad regem: " Pax! ". Et adorans regem pronus in terram ait: " Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem! ".

[29] Et ait rex: " Estne pax puero Absalom? ". Dixitque Achimaas: " Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit ".

[30] Ad quem rex: " Recede, ait, et sta illic ". Cumque ille recessisset et staret,

[31] apparuit Aethiops et veniens ait: " Bonum apporto nuntium, domine mi rex; iudicavit enim pro te Dominus hodie salvans te de manu omnium, qui surrexerunt contra te ".

[32] Dixit autem rex ad Aethiopem: " Estne pax puero Absalom? ". Cui respondens Aethiops: " Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum! ".

II Samuelis — Chapters