[1] Factum est autem post haec, ut Absalom filii David soro rem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David.
[2] Et angustiatus est Amnon, ita ut aegrotaret propter amorem Thamar sororis suae, quia, cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
[3] Erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Samma fratris David, vir callidus valde.
[4] Qui dixit ad eum: " Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? Cur non indicas mihi? ". Dixitque ei Amnon: " Thamar sororem Absalom fratris mei amo ".
[5] Cui respondit Ionadab: " Cuba super lectulum tuum et languorem simula. Cumque venerit pater tuus, ut visitet te, dic ei: "Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum et faciat in oculis meis pulmentum, ut videam et comedam de manu eius" ".
[6] Accubuit itaque Amnon et simulavit languorem. Cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: " Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius ".
[7] Misit ergo David ad Thamar domum dicens: " Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum ".
[8] Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui; ille autem iacebat. Quae tollens farinam commiscuit et conficiens in oculis eius coxit sorbitiunculas.
[9] Tollensque sartaginem effudit, quod coxerat, et posuit coram eo. Noluit comedere; dixitque Amnon: " Eicite universos a me ". Cumque exissent omnes,
[10] dixit Amnon ad Thamar: " Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua ". Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave.
[11] Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam et ait: " Veni, cuba mecum, soror mea ".
[12] Quae respondit ei: " Noli, frater mi, noli opprimere me! Neque enim hoc fas est in Israel; noli facere stultitiam hanc.
[13] Et ego quo ibo in opprobrio meo? Et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel; quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi ".
[14] Noluit autem acquiescere precibus eius, sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa.
[15] Et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium, quo oderat eam, amore, quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: " Surge, vade! ".
[16] Quae respondit ei: " Ne fiat, frater mi, quia maius est hoc malum, quod nunc agis adversum me expellens me, quam quod ante fecisti ". Et noluit audire eam;
[17] sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: " Eice hanc a me foras et claude ostium post eam ".
[18] Quae induta erat talari tunica; huiusmodi enim filiae regis virgines palliis vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam.
[19] Quae aspergens pulverem capiti suo, scissa talari tunica impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens et clamans.
[20] Dixit autem ei Absalom frater suus: " Num Amnon frater tuus fuit tecum? Sed nunc, soror, tace: frater tuus est; neque affligas cor tuum pro re hac ". Mansit itaque Thamar desolata in domo Absalom fratris sui.
[21] Cum autem audisset rex David omnia haec, iratus est valde; et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
[22] Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum; oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.
[23] Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est iuxta Ephraim; et vocavit Absalom omnes filios regis.
[24] Venitque ad regem et ait ad eum: " Ecce tondentur oves servi tui; veniat, oro, rex cum servis suis ad servum tuum ".
[25] Dixitque rex ad Absalom: " Noli, fili mi, noli rogare, ut veniamus omnes et gravemus te ". Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.
[26] Et ait Absalom: " Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus ". Dixitque ad eum rex: " Cur vadet tecum? ".
[27] Coegit itaque eum Absalom, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Fecitque Absalom convivium quasi convivium regis.
[28] Praecepit autem Absalom pueris suis dicens: " Observate. Cum hilarior fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite Amnon et interficite eum!, nolite timere; ego enim sum, qui praecepi vobis. Roboramini et estote viri fortes ".
[29] Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut praeceperat eis Absalom; surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulos suos et fugerunt.
[30] Cumque adhuc pergerent in itinere, fama praevenit ad David dicens: " Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus ".
[31] Surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et prostravit se super terram; et omnes servi ipsius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua.
[32] Respondens autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: " Ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius.
[33] Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: "Omnes filii regis occisi sunt", quoniam Amnon solus mortuus est ".
[34] Fugit autem Absalom. Et levavit puer speculator oculos suos et aspexit, et ecce populus multus veniebat per viam Oronaim ex latere montis in descensu; et venit speculator et nuntiavit regi dicens: " Video homines per viam Oronaim ".
[35] Dixit autem Ionadab ad regem: " Ecce filii regis adsunt! Iuxta verbum servi tui sic factum est ".
[36] Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis.
[37] Porro Absalom fugiens abiit ad Tholmai filium Ammiud regem Gesur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.
[38] Absalom autem, cum fugisset et venisset in Gesur, fuit ibi tribus annis.
[39] Cessavitque spiritus regis adversari Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.