Skip to content
Opens in a new window

[1] Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim.

[2] Et percussit Moab et mensus est eos funiculo sternens eos in terra; mensus est autem duos funiculos ad occidendum et unum funiculum plenum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo.

[3] Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten.

[4] Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum; dereliquit autem ex eis centum currus.

[5] Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba, et percussit David de Syria viginti duo milia virorum;

[6] et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.

[7] Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem;

[8] et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis.

[9] Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer

[10] et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea,

[11] quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat:

[12] de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalec et de manibus Adadezer filii Rohob regis Soba.

[13] Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus.

[14] Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.

[15] Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.

[16] Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis,

[17] et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba.

[18] Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant.

II Samuelis — Chapters