[1] Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul,
[2] et ait: " Dominus petra mea et arx mea et salvator meus;
[3] Deus meus, rupes mea, in quam confugiam, scutum meum et cornu salutis meae! Munimentum meum et refugium meum. Salvator meus, de violentia liberabis me.
[4] Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero.
[5] Quia circumdederunt me fluctus mortis, torrentes Belial terruerunt me;
[6] praeoccupaverunt me laquei mortis.
[7] In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; et exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius.
[8] Commota est et contremuit terra; fundamenta caelorum concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est.
[9] Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabat; carbones incensi sunt ab eo.
[10] Et inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius.
[11] Et ascendit super cherub et volavit et devolavit super pennas venti.
[12] Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum, tenebrosas aquas, nubes densissimas.
[13] Prae fulgore in conspectu eius incensi sunt carbones ignis.
[14] Intonuit de caelo Dominus, et Excelsus dedit vocem suam.
[15] Misit sagittas et dissipavit eos, fulguravit fulmina et conturbavit eos.
[16] Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius.
[17] Misit de excelso et assumpsit me, traxit me de aquis multis;
[18] liberavit me ab inimico meo potentissimo, ab his, qui oderant me, qui robustiores me erant.
[19] Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum;
[20] et eduxit me in latitudinem, liberavit me, quia complacui ei.
[21] Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddit mihi,
[22] quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo.
[23] Omnia enim iudicia eius in conspectu meo, et a praeceptis eius non recessi;
[24] et fui immaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea.
[25] Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum.
[26] Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris;
[27] cum electo electus eris et cum perverso callidus eris.
[28] Et populum pauperem salvum facies et oculos superborum humiliabis,
[29] quia tu lucerna mea, Domine, et Deus meus illuminat tenebras meas.
[30] In te enim aggrediar hostium turmas, in Deo meo transiliam murum.
[31] Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum; scutum est omnium sperantium in se.
[32] Quoniam quis est Deus praeter Dominum? Et quae rupes praeter Deum nostrum?
[33] Deus, qui accinxit me fortitudine et complanavit perfectam viam meam,
[34] coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me;
[35] docens manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea.
[36] Dedisti mihi clipeum salutis tuae, et exauditio tua magnificavit me.
[37] Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmati tali mei.
[38] Persequebar inimicos meos et conterebam et non convertebar, donec consumerem eos.
[39] Consumpsi eos et confregi, ut non consurgerent: ceciderunt sub pedibus meis.
[40] Accinxisti me fortitudine ad proelium, incurvasti insurgentes in me subtus me.
[41] Inimicos meos dedisti mihi dorsum, odientes me, et disperdidi eos.
[42] Clamaverunt, et non erat qui salvaret, ad Dominum, et non exaudivit eos.
[43] Contrivi eos ut pulverem terrae, quasi lutum platearum comminui eos.
[44] Salvasti me a contradictionibus populi mei, constituisti me in caput gentium. Populus, quem ignorabam, servit mihi,
[45] filii alieni blandiuntur mihi, auditu auris oboediunt mihi.
[46] Filii alieni defluunt et contremiscunt ex arcibus suis.
[47] Vivit Dominus, et benedicta petra mea, et exaltetur Deus, petra salutis meae.
[48] Deus, qui das vindictas mihi et deicis populos sub me.
[49] Qui educis me ab inimicis meis et ab insurgentibus in me elevas me; a viro iniquo liberas me.
[50] Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo:
[51] Magnificat salutes regis sui et facit misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum ".