Skip to content
Opens in a new window

[1] Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re verteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos.

[2] In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit.

[3] Dixitque ad eum David: " Unde venis? ". Qui ait ad eum: " De castris Israel fugi ".

[4] Et dixit ad eum David: " Quid enim factum est? Indica mihi ". Qui ait: " Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt ".

[5] Dixitque David ad adulescentem, qui nuntiabat ei: " Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius? ".

[6] Et ait adulescens, qui narrabat ei: " Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam. Porro currus et equites appropinquabant ei,

[7] et conversus post tergum suum vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum,

[8] dixit mihi: "Quisnam es tu?". Et dixi ad eum: Amalecites ego sum.

[9] Et locutus est mihi: "Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est".

[10] Stansque super eum occidi illum; sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam. Et tuli diadema, quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius et attuli ad te dominum meum huc ".

[11] Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo;

[12] et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israel, quod corruissent gladio.

[13] Dixitque David ad iuvenem, qui nuntiaverat ei: " Unde es? ". Qui respondit: " Filius hominis advenae Amalecitae ego sum ".

[14] Et ait ad eum David: " Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini? ".

[15] Vocansque David unum de pueris ait: " Accedens irrue in eum ". Qui percussit illum, et mortuus est.

[16] Et ait ad eum David: " Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: "Ego interfeci christum Domini" ".

[17] Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius;

[18] et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait:

[19] " Incliti, o Israel, super montes tuos interfecti, quomodo ceciderunt fortes!

[20] Nolite annuntiare in Geth neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philisthim, ne exsultent filiae incircumcisorum.

[21] Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos, neque sint agri oblationum! Quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo.

[22] A sanguine interfectorum, ab adipe fortium arcus Ionathan numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.

[23] Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi, aquilis velociores, leonibus fortiores.

[24] Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro.

[25] Quomodo ceciderunt fortes in proelio! Ionathan in excelsis tuis occisus est.

[26] Doleo super te, frater mi Ionathan, suavis nimis mihi; mirabilis amor tuus mihi super amorem mulierum.

[27] Quomodo ceciderunt fortes, et perierunt arma bellica! ".

II Samuelis — Chapters