[1] Post haec fecit sibi Absalom currus et equos et quinqua ginta viros, qui praecederent eum.
[2] Et mane consurgens Absalom stabat iuxta viam portae; et omnem virum, qui habebat negotium, ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom ad se et dicebat: " De qua civitate es tu? ". Qui respondens aiebat: " Ex una tribu Israel ego sum servus tuus ".
[3] Respondebatque ei Absalom: " Vide, sermones tui sunt boni et iusti, sed non est qui te audiat constitutus a rege ". Dicebatque Absalom:
[4] " Quis me constituat iudicem in terra, ut ad me veniant omnes, qui habent negotium iudicandum, et iustificem eos? ".
[5] Sed et cum accederet ad eum homo, ut se prostraret coram illo, extendebat manum suam et apprehendens osculabatur eum.
[6] Faciebatque hoc omni Israel, qui veniebat ad iudicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel.
[7] Post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem: " Vadam, quaeso, et reddam in Hebron vota mea, quae vovi Domino.
[8] Votum enim vovit servus tuus, cum esset in Gesur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo Domino ".
[9] Dixitque ei rex. " Vade in pace ". Et surrexit et abiit in Hebron.
[10] Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens: " Statim ut audieritis clangorem bucinae, dicite: "Factus est rex Absalom in Hebron" ".
[11] Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati, euntes simplici corde et causam penitus ignorantes.
[12] Accersivit quoque Absalom, cum immolaret victimas, Achitophel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo. Et facta est coniuratio valida; populusque concurrens augebatur cum Absalom.
[13] Venit igitur nuntius ad David dicens: " Toto corde universus Israel sequitur Absalom ".
[14] Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: " Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii ".
[15] Dixeruntque servi regis ad eum: " In omnibus, quaecumque elegerit dominus noster rex, ecce servi tui sumus ".
[16] Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.
[17] Egressusque rex et omnis populus post eum steterunt ad ultimam domum.
[18] Et universi servi eius transierunt iuxta eum; et omnes Cherethi et Phelethi et omnes Getthaei, sescenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, transierunt coram rege.
[19] Dixit autem rex ad Ethai Getthaeum: " Cur venis etiam tu nobiscum? Revertere et habita cum rege, quia alienigena es, immo et exsul de loco tuo.
[20] Heri venisti, et hodie compellam te vagari nobiscum, cum ego vadam, quo iturus sum? Revertere et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciat tecum misericordiam et veritatem ".
[21] Et respondit Ethai regi dicens: " Vivit Dominus et vivit dominus meus rex, in quocumque loco fuerit dominus meus rex, sive ad mortem sive ad vitam, ibi erit servus tuus ".
[22] Et ait David Ethai: " Veni et transi ". Et transivit Ethai Getthaeus et omnes viri eius et omnes parvuli, qui cum eo erant.
[23] Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti.
[24] Venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei; et deposuerunt arcam Dei. Et sacrificavit Abiathar, donec omnis populus egressus fuerat de civitate.
[25] Et dixit rex ad Sadoc: " Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et habitationem suam.
[26] Si autem dixerit: "Non places mihi", praesto sum: faciat, quod bonum est coram se ".
[27] Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: " Videsne? Revertere in civitatem in pace; et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar, duo filii vestri sint vobiscum.
[28] Ecce ego morabor ad vada deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi ".
[29] Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Ierusalem et manserunt ibi.
[30] Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.
[31] Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: " Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel ".
[32] Cumque ascendisset David summitatem montis, in quo adorabatur Deus, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste et terra pleno capite.
[33] Et dixit ei David: " Si veneris mecum, eris mihi oneri;
[34] Si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom: "Servus tuus ego, rex, ero; servus patris tui ego fui prius, nunc autem ego sum servus tuus", dissipabis mihi consilium Achitophel.
[35] Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum, quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.
[36] Sunt autem cum eis duo filii eorum: Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar; et mittetis per eos ad me omne verbum, quod audieritis ".
[37] Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem.