Skip to content
Opens in a new window

[1] Et venerunt universae tribus Is rael ad David in Hebron dicen tes: " Ecce nos os tuum et caro tua sumus.

[2] Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te: "Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel" ".

[3] Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel.

[4] Triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit:

[5] in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus; in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam.

[6] Et abiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierusalem ad Iebusaeum habitatorem terrae. Qui dixit ad David: "Non ingredieris huc, sed depellent te caeci et claudi ", significantes: " Non ingredietur David huc ".

[7] Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David.

[8] Dixerat enim David in die illa: " Omnis, qui percutiet Iebusaeum, attingat per cuniculum fontis claudos et caecos exosos animae David ". Idcirco dicitur in proverbio: " Caecus et claudus non intrabunt in domum ".

[9] Habitavit autem David in arce et vocavit eam Civitatem David; et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.

[10] Et ibat proficiens atque succrescens, et Dominus, Deus exercituum, erat cum eo.

[11] Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum pro parietibus; et aedificaverunt domum David.

[12] Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel.

[13] Accepitque David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron; natique sunt David et alii filii et filiae.

[14] Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab et Nathan et Salomon

[15] et Iebahar et Elisua et Napheg

[16] et Iaphia et Elisama et Eliada et Eliphalet.

[17] Audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israel et ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, descendit in praesidium;

[18] Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.

[19] Et consuluit David Dominum dicens: " Si ascendam ad Philisthim? Et si dabis eos in manu mea? ". Et dixit Dominus ad David: "Ascende, quia tradens dabo Philisthim in manu tua ".

[20] Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: "Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae ". Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim.

[21] Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri eius.

[22] Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim.

[23] Consuluit autem David Dominum, qui respondit: " Non ascendas, sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso arborum celthium

[24] et, cum audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc inibis proelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthim ".

[25] Fecit itaque David, sicut praeceperat ei Dominus; et percussit Philisthim de Gabaon usque dum venias Gazer.

II Samuelis — Chapters