Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 2:31

[1] Ecce tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.

[2] Praedixi et praedico, ut praesens bis et nunc absens his, qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam, si venero iterum, non parcam,

[3] quoniam experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur, Christi, qui in vos non infirmatur, sed potens est in vobis.

[4] Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vos.

[5] Vosmetipsos tentate, si estis in fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vos ipsos, quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis.

[6] Spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi.

[7] Oramus autem Deum, ut nihil mali faciatis, non ut nos probati pareamus, sed ut vos, quod bonum est, faciatis, nos autem ut reprobi simus.

[8] Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.

[9] Gaudemus enim, quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis; hoc et oramus, vestram consummationem.

[10] Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem.

[11] De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.

[12] Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes.

[13] Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis.

II Corinthios — Chapters