Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:01

[1] Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae,

[2] quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum;

[3] quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt

[4] cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.

[5] Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,

[6] ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam.

[7] Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis.

[8] Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum comprobans;

[9] scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.

[10] Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore;

[11] nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis.

[12] Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non habet.

[13] Non enim, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate

[14] in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestram inopiam suppleat, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est:

[15] “ Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit ”.

[16] Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,

[17] quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.

[18] Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias

[19] — non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram —

[20] devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis;

[21] providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus.

[22] Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos.

[23] Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi.

[24] Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae et nostrae gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.

II Corinthios — Chapters