Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:41

[1] Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber naculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis.

[2] Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes,

[3] si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.

[4] Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.

[5] Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.

[6] Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino;

[7] per fidem enim ambulamus et non per speciem.

[8] Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum.

[9] Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi.

[10] Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.

[11] Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.

[12] Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde.

[13] Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis.

[14] Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt;

[15] et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

[16] Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.

[17] Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.

[18] Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis,

[19] quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis.

[20] Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

[21] Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.

II Corinthios — Chapters