Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 2:50

[1] Nam de ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis;

[2] scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos.

[3] Misi autem fratres, ut ne, quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut, quemadmodum dixi, parati sitis,

[4] ne, cum venerint mecum Macedones et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicam vos, in hac substantia.

[5] Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem vestram, ut haec sit parata sic quasi benedictio, non quasi avaritia.

[6] Hoc autem: qui parce seminat, parce et metet; et, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet.

[7] Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus.

[8] Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,

[9] sicut scriptum est: “ Dispersit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in aeternum ”.

[10] Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae.

[11] In omnibus locupletati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo

[12] — quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones Deo —

[13] per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communionis in illos et in omnes,

[14] et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.

[15] Gratias Deo super inenarrabili dono eius.

II Corinthios — Chapters