Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 2:51

[1] Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos;

[2] si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?

[3] Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est.

[4] Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeo abundantius in vos.

[5] Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos.

[6] Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus,

[7] ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.

[8] Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;

[9] ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis.

[10] Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,

[11] ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramus cogitationes eius.

[12] Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,

[13] non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam.

[14] Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.

[15] Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt:

[16] aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus?

[17] Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.

II Corinthios — Chapters