[1] Utinam sustineretis modi cum quid insipientiae meae; sed et supportate me!
[2] Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
[3] Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum.
[4] Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini.
[5] Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis;
[6] nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos.
[7] Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis?
[8] Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
[9] et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
[10] Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae.
[11] Quare? Quia non diligo vos? Deus scit!
[12] Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
[13] Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
[14] Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis;
[15] non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum.
[16] Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier.
[17] Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriationis.
[18] Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor.
[19] Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes;
[20] sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.
[21] Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego.
[22] Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego.
[23] Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter;
[24] a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi,
[25] ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui;
[26] in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus;
[27] in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et nuditate;
[28] praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
[29] Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?
[30] Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.
[31] Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.
[32] Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet;
[33] et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius.