Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:30

[1] Paulus apostolus, non ab ho minibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis,

[2] et, qui mecum sunt, omnes fratres ecclesiis Galatiae:

[3] gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo,

[4] qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri,

[5] cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

[6] Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium;

[7] quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi.

[8] Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit!

[9] Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit!

[10] Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!

[11] Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem;

[12] neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi.

[13] Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam;

[14] et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum.

[15] Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam,

[16] ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine

[17] neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum.

[18] Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim;

[19] alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini.

[20] Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.

[21] Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae.

[22] Eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo;

[23] tantum autem auditum habebant: “ Qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat ”,

[24] et in me glorificabant Deum.

Galatas — Chapters