[1] Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
[2] — ait enim: “ Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te ”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —
[3] nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium,
[4] sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
[5] in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis,
[6] in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
[7] in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris,
[8] per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces;
[9] sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati;
[10] quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
[11] Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.
[12] Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris;
[13] eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
[14] Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?
[15] Quae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli?
[16] Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
[17] Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos
[18] et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens ”.