[1] Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis?
[2] Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus;
[3] manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus.
[4] Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum.
[5] Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
[6] qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
[7] Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur,
[8] quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?
[9] Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria.
[10] Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam;
[11] si enim, quod evacuatur, per gloriam est, multo magis, quod manet, in gloria est.
[12] Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur,
[13] et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur.
[14] Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;
[15] sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum.
[16] Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen.
[17] Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
[18] Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu.