[1] Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es: oculi tui columbarum per velamen tuum. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de monte Galaad;
[2] dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas.
[3] Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce; sicut fragmen mali punici, ita genae tuae per velamen tuum.
[4] Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
[5] Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis.
[6] Antequam aspiret dies, et festinent umbrae, vadam ad montem myrrhae et ad collem turis.
[7] Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
[8] Veni de Libano, sponsa, veni de Libano, ingredere; respice de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
[9] Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno monili torquis tui.
[10] Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa; meliores sunt amores tui vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
[11] Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani.
[12] Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus;
[13] propagines tuae paradisus malorum punicorum cum optimis fructibus, cypri cum nardo.
[14] Nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis turiferis, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
[15] Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.
[16] Surge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et fluant aromata illius.