[1] Canticum Canticorum Salomonis.
[2] Osculetur me osculo oris sui! Nam meliores sunt amores tui vino:
[3] in fragrantiam unguentorum tuorum optimorum. Oleum effusum nomen tuum; ideo adulescentulae dilexerunt te.
[4] Trahe me post te. Curramus! Introducat me rex in cellaria sua; exsultemus et laetemur in te memores amorum tuorum super vinum; recte diligunt te.
[5] Nigra sum sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salma.
[6] Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi.
[7] Indica mihi, tu, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
[8] Si ignoras, o pulcherrima inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum.
[9] Equae in curribus pharaonis assimilavi te, amica mea.
[10] Pulchrae sunt genae tuae inter inaures, collum tuum inter monilia.
[11] Inaures aureas faciemus tibi vermiculatas argento.
[12] Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
[13] Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, qui inter ubera mea commoratur.
[14] Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
[15] Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es: oculi tui columbarum.
[16] Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus,
[17] tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cupressina.