[1] Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Quo declinavit dilectus tuus, et quaeremus eum tecum?
[2] Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis et lilia colligat.
[3] Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
[4] Pulchra es, amica mea, sicut Thersa, decora sicut Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.
[5] Averte oculos tuos a me, quia ipsi me conturbant. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de Galaad.
[6] Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis.
[7] Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae per velamen tuum.
[8] Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adulescentularum non est numerus;
[9] una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam:
[10] " Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? ".
[11] Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium et inspicerem, si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
[12] Non advertit animus meus, cum posuit me in quadrigas principis populi mei.