Skip to content
Opens in a new window

[1] Ego flos campi et lilium convallium.

[2] Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

[3] Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo.

[4] Introduxit me in cellam vinariam, et vexillum eius super me est caritas.

[5] Fulcite me uvarum placentis, stipate me malis, quia amore langueo.

[6] Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me.

[7] Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

[8] Vox dilecti mei! Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.

[9] Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

[10] En dilectus meus loquitur mihi: " Surge, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.

[11] Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit.

[12] Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit; vox turturis audita est in terra nostra,

[13] ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum; surge, amica mea, speciosa mea, et veni,

[14] columba mea, in foraminibus petrae, in caverna abrupta. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis, et facies tua decora ".

[15] Capite nobis vulpes, vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, nam vineae nostrae florescunt.

[16] Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

[17] antequam aspiret dies, et festinent umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bether.

Canticum Canticorum — Chapters