[1] Convertere, convertere, Sula mitis; convertere, convertere, ut intueamur te. Quid aspicitis in Sulamitem, cum saltat inter binos choros?
[2] Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis.
[3] Gremium tuum crater tornatilis: numquam indigeat vino mixto; venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
[4] Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae,
[5] collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.
[6] Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut purpura; rex vincitur cincinnis.
[7] Quam pulchra es et quam decora, carissima, in deliciis!
[8] Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.
[9] Dixi: " Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius ". Et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum.
[10] Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
[11] Ego dilecto meo, et ad me appetitus eius.
[12] Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis;
[13] mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit vinea, si flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi amores meos.
[14] Mandragorae dederunt odorem; in portis nostris omnia poma optima, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.