Skip to content
Opens in a new window

[1] Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi.

[2] Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: " Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium ".

[3] " Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?".

[4] Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus ilico intremuit.

[5] Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam pessuli.

[6] Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi.

[7] Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.

[8] Adiuro vos, filiae Ierusalem: si inveneritis dilectum meum, quid nuntietis ei? " Quia amore langueo ".

[9] Quid est dilecto tuo prae ceteris, o pulcherrima mulierum? Quid est dilecto tuo prae ceteris, quia sic adiurasti nos?

[10] Dilectus meus candidus et rubicundus dignoscitur ex milibus.

[11] Caput eius aurum optimum, cincinni eius sicut racemi palmarum, nigri quasi corvus.

[12] Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima.

[13] Genae illius sicut areolae aromatum, turriculae unguentorum; labia eius lilia distillantia myrrham primam.

[14] Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis; venter eius opus eburneum distinctum sapphiris.

[15] Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas; species eius ut Libani, electus ut cedri.

[16] Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Ierusalem.

Canticum Canticorum — Chapters