[1] Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in Thecua clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone et contritio magna.
[2] Speciosam et delicatam silere feci filiam Sion.
[3] Ad eam venient pastores et greges eorum, figent in ea tentoria in circuitu; pascet unusquisque partem suam.
[4] " Sanctificate super eam bellum, consurgite, et ascendamus in meridie; vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi!
[5] Surgite, et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius ".
[6] Quia haec dicit Dominus exercituum: " Caedite lignum eius et fundite circa Ierusalem aggerem; haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius.
[7] Sicut effluere facit cisterna aquam suam, sic illa effluere facit malitiam suam; violentia et vastitas auditur in ea, coram me semper afflictio et plaga.
[8] Erudire, Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem ".
[9] Haec dicit Dominus exercituum: " Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad palmites ".
[10] Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt; ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
[11] Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. " Effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul; etiam vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.
[12] Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram ", dicit Dominus.
[13] A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
[14] Et curant contritionem populi mei in levitate dicentes: " Pax, pax "; et non est pax.
[15] Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. " Quam ob rem cadent inter ruentes; tempore, quo visitavero eos, corruent ", dicit Dominus.
[16] Haec dicit Dominus: " State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris ". Et dixerunt: " Non ambulabimus! ".
[17] Et constitui super vos speculatores: " Audite vocem tubae ". Et dixerunt: " Non audiemus! ".
[18] Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.
[19] Audi terra: " Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eorum, quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt.
[20] Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi ".
[21] Propterea haec dicit Dominus: " Ecce ego dabo in populum istum offendicula, et offendent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt ".
[22] Haec dicit Dominus: " Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae;
[23] arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad proelium adversum te, filia Sion ".
[24] " Audivimus famam eius; dissolutae sunt manus nostrae, tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem ".
[25] Nolite exire ad agros et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
[26] Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
[27] Probatorem dedi te in populo meo; et scies et probabis viam eorum.
[28] Omnes isti principes rebelles, ambulantes fraudulenter. Aes et ferrum, omnia isti corrumpunt.
[29] Sufflavit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum; frustra conflavit conflator, scoriae enim non sunt separatae.
[30] Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos.