Skip to content
Opens in a new window

[1] Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:

[2] " Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea ".

[3] Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam;

[4] et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis, et rursus fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret.

[5] Et factum est verbum Domini ad me dicens:

[6] " Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.

[7] Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud;

[8] si paenitentiam egerit gens illa a malo suo, propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego paenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei.

[9] Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud;

[10] si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, paenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei.

[11] Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra ".

[12] Qui dixerunt: " Vanum est; post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus ".

[13] Ideo haec dicit Dominus: " Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel?

[14] Numquid deficiet de petra agri nix Libani, aut arescent aquae erumpentes frigidae et defluentes?

[15] Quia oblitus est mei populus meus, vanitati sacrificantes et impingentes in viis suis, in semitis antiquis, ut ambularent per calles in itinere non trito,

[16] ut poneret terram eorum in desolationem et in sibilum sempiternum: omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et movebit caput suum.

[17] Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico; dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum ".

[18] Et dixerunt: " Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite, et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius ".

[19] Attende, Domine, ad me et audi vocem adversariorum meorum.

[20] Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis.

[21] Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii; fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri eorum interficiantur morte, iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio.

[22] Audiatur clamor de domibus eorum; adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis.

[23] Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem; ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis.

Ieremiae — Chapters