Skip to content
Opens in a new window

[1] Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: " Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa! Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit.

[2] Non est ultra exsultatio in Moab; in Hesebon cogitaverunt malum contra eam: "Venite et disperdamus eam de gente". Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius.

[3] Vox clamoris de Oronaim: "Vastitas et contritio magna".

[4] Contrita est Moab, auditum fecerunt clamorem usque ad Segor.

[5] Per ascensum enim Luith plorans ascendit in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt:

[6] "Fugite, salvate animas vestras et eritis quasi myricae in deserto".

[7] Pro eo enim quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul.

[8] Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur; et peribit vallis, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus.

[9] Date pennas ad volandum; et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles.

[10] Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter, et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.

[11] Securus fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in faecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit; idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus.

[12] Propterea, ecce, dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei stratores laguncularum; et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagunculas eorum collident.

[13] Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.

[14] Quomodo dicitis: "Fortes sumus et viri robusti ad proeliandum"?

[15] Vastata est Moab, et ascenderunt civitates illius, et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen eius.

[16] Prope est interitus Moab ut veniat, et malum eius velociter accurret nimis.

[17] Lugete super eum, omnes, qui estis in circuitu eius; et universi, qui scitis nomen eius, dicite: "Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?".

[18] Descende de gloria et sede in siti, habitatrix filia Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.

[19] Ad viam sta et prospice, habitatrix Aroer; interroga fugientem et eam, quae evasit. Dic: "Quid accidit?".

[20] Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate et clamate; annuntiate in Arnon, quoniam vastatus est Moab.

[21] Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath

[22] et super Dibon et super Nabo et super Bethdeblathaim,

[23] et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon

[24] et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt.

[25] Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus.

[26] Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.

[27] Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas.

[28] Relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in parietibus apertae voraginis.

[29] Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius.

[30] Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec recta fecerint.

[31] Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur.

[32] Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi, vinea Sabama; propagines tuae transierunt mare, usque ad Iazer pervenerunt. Super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit.

[33] Ablata est laetitia et exsultatio de horto et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit.

[34] De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt.

[35] Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius.

[36] Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit.

[37] Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium.

[38] Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus.

[39] Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo.

[40] Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit et extendet alas suas ad Moab.

[41] Capta sunt oppida, et munitiones comprehensae sunt, et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis.

[42] Et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.

[43] Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.

[44] Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

[45] In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora Moab et verticem filiorum tumultus.

[46] Vae tibi, Moab! Periit populus Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem.

[47] Et convertam sortem Moab in novissimis diebus ", ait Dominus. Hucusque iudicia Moab.

Ieremiae — Chapters