Skip to content
Opens in a new window

[1] Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel.

[2] Haec dicit Dominus: " Iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes,

[3] quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia,

[4] argento et auro decoravit illud, clavis et malleis firmavit, ut non moveatur;

[5] sicut formido in cucumerario sunt et non loquentur, portantur, quia incedere non valent: nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene ".

[6] Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.

[7] Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus est similis tui.

[8] Pariter insipientes et fatui sunt; doctrina vanitatis eorum lignum est.

[9] Argentum involutum, quod de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manuum aurificis, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa haec.

[10] Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius.

[11] Sic ergo dicetis eis: " Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, quae sub caelis sunt ".

[12] Qui fecit terram in fortitudine sua, firmavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos.

[13] Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae; fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis.

[14] Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis.

[15] Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt.

[16] Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi.

[17] Congrega de terra sarcinam tuam, quae habitas in obsidione,

[18] quia haec dicit Dominus: " Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos, ita ut inveniant me ".

[19] Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea! Ego autem dixi: " Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam ".

[20] Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas.

[21] Quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt; propterea non prosperati sunt, et omnis grex eorum dispersus est.

[22] Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum.

[23] " Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.

[24] Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me ".

[25] Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua eius dissipaverunt.

Ieremiae — Chapters