Skip to content
Opens in a new window

[1] Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: " Numquid filii non sunt Israel, aut heres non est ei? Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad, et populus eius in urbibus eius habitavit?

[2] Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon fremitum proelii; et erit in tumulum dissipata, filiaeque eius igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus.

[3] Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum; clamate, filiae Rabba, accingite vos ciliciis, plangite et circuite per muros, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius et principes eius simul.

[4] Quid gloriaris in vallibus? Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis, quae confidebas in thesauris tuis et dicebas: "Quis veniet ad me?".

[5] Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus, Deus exercituum, ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo; et dispergemini singuli in viam suam, nec erit qui congreget fugientes.

[6] Et post haec convertam sortem filiorum Ammon ", ait Dominus.

[7] Ad Edom. Haec dicit Dominus exercituum: " Numquid non ultra est sapientia in Theman? Periit consilium a prudentibus, inutilis facta est sapientia eorum.

[8] Fugite, terga vertite, descendite in voraginem, habitatores Dedan, quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempore quo visitavi eum.

[9] Si vindemiatores veniunt super te, non relinquent racemum; si fures in nocte, diripiunt, quod placet sibi.

[10] Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita eius, et celari non poterit; vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius, et non erit.

[11] Relinque pupillos tuos, ego faciam eos vivere; et viduae tuae in me sperabunt.

[12] Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes.

[13] Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas ".

[14] Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: " Congregamini et venite contra eam et consurgite in proelium ".

[15] " Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines.

[16] Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae et tenes altitudinem collis; cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.

[17] Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas eius.

[18] Sicut subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.

[19] Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?

[20] Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit de habitatoribus Theman: Certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum.

[21] A voce ruinae eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est ocis eius.

[22] Ecce quasi aquila ascendet et volabit et expandet alas suas super Bosram; et erit cor fortium Edom in die illa quasi cor mulieris parturientis ".

[23] Ad Damascum. " Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt; turbati sunt in mari sollicitudinis, quod quiescere non potuit.

[24] Dissoluta est Damascus, versa in fugam; tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.

[25] Quomodo non erit derelicta civitas laudabilis, urbs laetitiae?

[26] Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri proelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum.

[27] Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad ".

[28] Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus: " Surgite, ascendite ad Cedar et vastate filios orientis.

[29] Tabernacula eorum et greges eorum capient; tentoria eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi; et vocabunt super eos formidinem in circuitu.

[30] Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus; iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes.

[31] Consurgite, et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter, ait Dominus; non ostia nec vectes eis: soli habitant.

[32] Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam; et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.

[33] Et erit Asor in habitaculum thoum, deserta usque in aeternum; non manebit ibi vir, nec peregrinabitur in ea filius hominis ".

[34] Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principio regni Sedeciae regis Iudae, dicens:

[35] " Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Elam, summam fortitudinem eorum;

[36] et inducam super Elam quattuor ventos a quattuor plagis caeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens, ad quam non perveniant profugi Elam.

[37] Et pavere faciam Elam coram inimicis suis et in conspectu quaerentium animam eorum; et adducam super eos malum iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium, donec consumam eos.

[38] Et ponam solium meum in Elam et perdam inde regem et principes, ait Dominus.

[39] In novissimis autem diebus convertam sortem Elam ", dicit Dominus.

Ieremiae — Chapters