[1] Circuite vias Ierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inveniatis virum, an sit qui faciat iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei.
[2] Quod si etiam " Vivit Dominus! " dixerint, certe falso iurabunt.
[3] Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti.
[4] Ego autem dixi: " Ecce pauperes illi stulte agunt, quia ignorant viam Domini, iudicium Dei sui.
[5] Ibo igitur ad optimates et loquar eis; ipsi enim noverunt viam Domini, iudicium Dei sui ". Ecce hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula.
[6] Idcirco percussit eos leo de silva, lupus deserti vastabit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, lacerabitur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum.
[7] " Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me et iuraverunt in his, qui non sunt dii; saturavi eos, et moechati sunt et in domum meretricis gregatim confluebant.
[8] Equi impinguati et admissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
[9] Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?
[10] Ascendite muros eius et dissipate, consummationem autem nolite facere; auferte propagines eius, quia non sunt Domini.
[11] Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel et domus Iudae ", ait Dominus.
[12] Negaverunt Dominum et dixerunt: "Non est ipse; neque veniet super nos malum, et gladium et famem non videbimus.
[13] Prophetae erunt in ventum, et responsum non est in eis. Haec ergo evenient illis ".
[14] Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum: " Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit eos.
[15] Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur.
[16] Pharetra eius quasi sepulcrum patens universi fortes.
[17] Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
[18] Verumtamen et in diebus illis, ait Dominus, non faciam in vobis consummationem ".
[19] Quod si dixeritis: " Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia? ", dices ad eos: " Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra ".
[20] Annuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes:
[21] " Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos non vident, et aures et non audiunt.
[22] Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud ".
[23] Populo autem huic factum est cor contumax et rebelle; recesserunt et abierunt
[24] et non dixerunt in corde suo: " Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas statutas messis custodientem nobis ".
[25] Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis,
[26] quia inventi sunt in populo meo impii, insidiantes quasi incurvati aucupes, laqueos ponentes ad capiendos viros.
[27] Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo; ideo magnificati sunt et ditati,
[28] incrassati sunt et impinguati: et transgressi sunt terminos mali. Causam non iudicaverunt, causam pupilli, ut ipsi prospere agant, et iudicium pauperum non iudicaverunt.
[29] Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea?
[30] Stupor et mirabilia facta sunt in terra:
[31] prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur facietis in novissimo eius?