Skip to content
Opens in a new window

[1] Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens:

[2] " Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos; si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis ".

[3] Et dixit Ieremias ad eos: " Sic dicetis Sedeciae:

[4] Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum; et congregabo eos in medio civitatis huius.

[5] Et debellabo ego vos in manu extenta et in brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi

[6] et percutiam habitatores civitatis huius, homines et bestias: pestilentia magna morientur.

[7] Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iudae et servos eius et populum eius, qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum; et percutiet eos in ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur.

[8] Et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis:

[9] qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.

[10] Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.

[11] Et domui regis Iudae: Audite verbum Domini,

[12] domus David. Haec dicit Dominus: Iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu expoliantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum.

[13] Ecce ego ad te, habitatricem vallis, petram in planitie, ait Dominus; qui dicitis: "Quis invadet nos? Et quis ingredietur domos nostras?".

[14] Et visitabo super vos iuxta fructum operum vestrorum, dicit Dominus; et succendam ignem in saltu eius, et devorabit omnia in circuitu eius ".

Ieremiae — Chapters