[1] Haec dicit Dominus: " Descende in domum regis Iudae et loqueris ibi verbum hoc
[2] et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.
[3] Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
[4] Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum.
[5] Quod si non audieritis verba haec, in memetipso iuravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec.
[6] Quia haec dicit Dominus super domum regis Iudae: Galaad tu mihi, caput Libani, verumtamen ponam te solitudinem, urbes inhabitabiles,
[7] et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius, et succident electas cedros tuas et praecipitabunt in ignem.
[8] Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: "Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?".
[9] Et respondebunt: "Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis" ".
[10] Nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu; plangite eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae.
[11] Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: " Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius,
[12] sed in loco, ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et terram istam non videbit amplius ".
[13] Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio, proximum suum servire facit gratis et mercedem eius non reddet ei;
[14] qui dicit: " Aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa "; qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide!
[15] Numquid regnabis, quoniam gloriaris in cedris? Pater tuus numquid non comedit et bibit? Sed fecit iudicium et iustitiam, tunc bene erat ei.
[16] Iudicavit causam pauperis et egeni, tunc bene. " Numquid non hoc est nosse me? ", dicit Dominus.
[17] Tui vero oculi et cor tuum nonnisi ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad oppressionem faciendam.
[18] Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae: " Non plangent eum: "Vae, frater meus!" et "Vae, soror!". Non concrepabunt ei: "Vae, domine!" et "Vae, inclite!".
[19] Sepultura asini sepelietur, tractus et proiectus longe extra portas Ierusalem ".
[20] Ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama de Abarim, quia contriti sunt omnes amatores tui.
[21] Locutus sum ad te in securitate tua, et dixisti: " Non audiam! ". Haec est via tua ab adulescentia tua, quia non audisti vocem meam.
[22] Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt, quia tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua.
[23] Quae sedes in Libano et nidificas in cedris, quomodo congemisces, cum venerint tibi dolores quasi dolores parturientis!
[24] " Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias, filius Ioachim rex Iudae, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum
[25] et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum;
[26] et mittam te et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini;
[27] et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur, illuc non revertentur ".
[28] Numquid vas despectum et contritum, vir iste Iechonias? Numquid vas absque omni voluptate? Quare abiecti sunt, ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam ignoraverunt?
[29] Terra, terra, terra, audi sermonem Domini!
[30] Haec dicit Dominus: " Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda ".