Skip to content
Opens in a new window

[1] Cecineruntque Debora et Barac filius Abinoem in die illo dicen tes:

[2] " Quia comae excussae sunt in Israel, cum sponte se obtulit populus, benedicite Domino!

[3] Audite, reges, percipite auribus, principes; ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino, Deo Israel!

[4] Domine, cum exires de Seir, incederes de regione Edom, terra mota est, caelique stillaverunt, ac nubes stillaverunt aquis;

[5] montes fluxerunt a facie Domini Sinai, a facie Domini, Dei Israel.

[6] In diebus Samgar filii Anath, in diebus Iahel quieverunt semitae; et, qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios.

[7] Cessaverunt fortes in Israel et quieverunt, donec surgeres, Debora, surgeres mater in Israel.

[8] Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel.

[9] Cor meum diligit principes Israel. Qui sponte obtulistis vos in populo, benedicite Domino!

[10] Qui ascenditis super nitentes asinas et sedetis super tapetia et ambulatis in via, loquimini.

[11] Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas.

[12] Surge, surge, Debora; surge, surge et loquere canticum! Surge, Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem!

[13] Tunc descenderunt reliquiae ad inclitos, populus Domini descendit pro eo in fortibus.

[14] Ex Ephraim venerunt principes in vallem post te, Beniamin, in populis tuis. De Machir principes descenderunt, et de Zabulon, qui tenent sceptrum, praefecti.

[15] Duces Issachar fuere cum Debora; sic Barac in vallem missus cum peditibus suis. In pagis Ruben magna consilia cordis.

[16] Quare sedebas inter caulas, ut audires sibilos tibiae apud greges? Pagis Ruben magnae investigationes cordis.

[17] Galaad trans Iordanem quiescebat; et Dan cur peregrinus vacabat navibus? Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur.

[18] Zabulon vero obtulit animam suam morti, et Nephthali super excelsa regionis.

[19] Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo, praedam argenti non tulere!

[20] De caelo dimicaverunt stellae, cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt.

[21] Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens proeliorum, torrens Cison; incede, anima mea, fortiter.

[22] Tunc calcaverunt ungulae equorum in cursu praecipiti fortium suorum.

[23] Maledicite, Meroz, dixit angelus Domini, maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adiutorium Domini in fortibus.

[24] Benedicta prae mulieribus Iahel uxor Haber Cinaei, prae mulieribus tabernaculi benedicatur!

[25] Aquam petenti lac dedit et in phiala principum obtulit butyrum.

[26] Sinistram manum misit ad clavum et dextram ad fabrorum malleum: percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans.

[27] Inter pedes eius ruit, cecidit, iacebat; inter pedes eius ruit, cecidit; ubi ruit, ibi iacebat exanimis.

[28] Per fenestram prospiciens eiulabat mater Sisarae per cancellos: "Cur moratur regredi currus eius? Quare tardant rotae quadrigarum illius?".

[29] Una sapientior ceteris uxoribus respondit ei, et ipsa sibi repetit verba illius:

[30] "Certo nunc dividunt inventa spolia, unam, duas feminas singulis viris; duas vestes diversorum colorum Sisarae in praedam; unam, duas texturas discolores collo meo in praedam".

[31] Sic pereant omnes inimici tui, Domine! Qui autem diligunt eum, rutilent, sicut sol in ortu suo splendet ".

[32] Quievitque terra per quadraginta annos.

Iudicum — Chapters